MEDUS Josephus

MEDUS Josephus
MEDUS Josephus
Anglus, Essexiensis, Burdeni viculô iuxta Bishopstortford editus, Theologus eximius. Eius exstant Diatribe in loca varia S. Scripturae, Danielis Hebdomadae, Expositio in 2. Petri c. 3. Clavis Apocalytica etc. Inter opera. 2. Vol. fol. Londini 1664. De Clavi eius et Comm. Apocalyptico, sic scribit Lud. de Dieu; Prodit scriptum, Auctorem non tantum diligentissimum, sed et doctissimum, rerum divinarum cognitione largiter perfusum, et omnis politioris literaturae ornamentis instructissimum. Eius Apostasia novissimorum temporum seu tract. in 1 Tim. c. 4. 1. 2. 3. 4. Latine versus a Ioh. Schonauvero Theologo, Basileae prodiit A. C. 1656. Vide Vitam eius in initio opp.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”